Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 7

1.7 Sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus excelsos canaliculos digitales. quibus iunctis inplicetur calx ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa. ita calx, quae erit haerens in canalibus, durescendo contexteque solidescendo non patietur aquam neque aliam rem per coagmenta transire. cum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo subigatur. supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea pavimenta struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
2.1 Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc de albariis operibus est explicandum. id autem erit recte, si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno tenore concoquatur. namque cum non penitus macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit. qui calculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et dissipant tectorii politiones.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi