Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 6

8.7 Praeterea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura erit substructionis; crassitudines autem habeant dentium structurae uti muri. item in extremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signetur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab ea media altera coniuncta cum angulo muri. ita dentes et diagonioe structurae non patientur tota vi premere murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis.
8.8 Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et uti caveatur incipientibus, exposui. namque de tegulis aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, faciliter mutantur. itaque nec, solida quia non putantur esse, quibus rationibus haec poterint esse firma et quemadmodum instituantur, exposui.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi