Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 6

6.7 Lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita est gubernandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur; sic enim lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceterisque conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere.
6.7 Quoad potui, distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribus non obscurae, explicui; nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
7.1 Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus inter duas ianuas graece qurwrei=on appellatur. deinde est introitus in peristylon. id peristylum in tribus partibus habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur introrsus. hic locus apud non nullos prostas, apud alios pastas nominatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi