Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 10

15.4 Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur. erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *r*i*i, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et transversarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter inclusa. in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.
15.5 Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur. aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine bipedali, contracto capite in latitudine †pes, crassitudine Sa symbol follows S in the text; description: a tilde with one dot below.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi