Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 10

3.1 De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui. quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles efficiunt, ubi congruentes uti principia pariunt eos perfectus: una porrecti, quam Graeci eu)qei=an vocitant, altera rotunditatis, quam Graeci kuklwthn/ appellant. sed vero neque sine rotunditate motus porrecti nec sine porrecto rotationis versationes onerum possunt facere levationes.
3.2 Id autem ut intellegatur, exponam. inducuntur uti centra axiculi in orbiculos et in trocleis conlocantur, per quos orbiculos funis circumactus directis ductionibus et in sucula conlocatus vectium versationibus onerum facit egressus in altum. cuius suculae cardines uti centra porrecti in cheloniis, foraminibusque eius vectes conclusi capitibus ad circinum circumactis torni ratione versando faciunt oneris elationes. quemadmodum etiam ferreus vectis cum est admotus ad onus, quod manuum multitudo non potest movere, supposita uti centro ultro citro porrecta pressione, quod Graeci u(pomo/xlion appellant, et lingua sub onus subdita, caput eius unius hominis viribus pressum id onus extollit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi