Thesauros Edebiyat technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Kitap 10

2.10 Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae. non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.
2.11 Non est autem alienum etiam Chersiphronos ingeniosam rationem exponere. is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus. de materia trientali scapos quattuor, duos transversarios interpositos, quanta longitudo scapi fuerat, complectit et compegit et ferreos cnodacas uti subscudes in capitibus scaporum inplumbavit et armillas in materia ad cnodacas circumdandos infixit; cnodaces autem in armillis inclusi liberam habuerunt versationem. iamiam ita, cum boves ducerent subiuncti, scapi versando in cnodacibus et armillis sine fine volvebantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi