Kitap 9
3.1
Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, quot SA2: quod A1. quid scripsi: quod A: quot S. quot—optimum om. ac. apium sive c: om. SAa. aliaque SAac. a Son of Apollo and Cyrene, also said to have planted the first olive-tree. b Cea, or in Greek Ceos, an island, one of the Cyclades, near Cape Sunium. c A mountain in Attica near Athens. d Mythical king of Athens. easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias minores quidem, sed aeque rotundas et fusci coloris horridique pili:
3.2
alias magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi: nonnullas minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior.