Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

14.17 Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
14.18 Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere ossa ac: os S: oss A. sufficere SA: sufficerent ac. amantissimas ac: mantissimas SA. esse ora. SA. repositi ac: -a S: -am A. sit om. SAac. ceris Aac: cereris S. amittant ac: amittam SA. audent in pascua. Nam abaequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant. Haec observanda per anni tempora diligentissime Hyginus praecepit. Ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem suppetere,ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur aestiva.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi