Kitap 9
14.12
Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa VIII calend. Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- concurrant SA: -cnt ac. volitent SAac. quod c: quoniam a: quam SA. evolent SAac. idque ac: atque SA. enitescit SAa: emitescit c. tamaricis ac: amaricis SA. conficitur ac: confingitur SA. tur. Nec me fallit Hipparchi ratio, quae docet solstitia et aequinoctia non octavis sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina sequor nunc Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis: quia et notior est ista vetus agricolis concepta opinio; nec tamen Hipparchi subtilitas pinguioribus,
14.13
ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.