Kitap 9
14.7
Verum hoc tempore, et usque in autumni aequinoctium decimo quoque die alvi aperiendae et fumigandae sunt. Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit. Suffitas deinde, et aestuantes apes refrigerare oportet, conspersis vacuis partibus alvorum et recentissimi rigoris aqua infusa: deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
14.8
Praeterea ut tineae everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tineas appellamus.
14.9
Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter pariter Aac: pater et S. demetuntur a: demetiuntur c: demuntur SA. sed hi quem admodum ac: sed hiem admodum SA. mago ac: magno SA. alitis ac: -as SA. post tineae add. si apparuerint c: om. SAa. earum ac: eorum AS. simile ac: -em SA. alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:dumque circa flammulam volitant,aduruntur, quod nec facile ex angusto sursum evolare,nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur.