Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

14.1 Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus.
14.2 Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones magis SAac. ut etiam prata parva a: et ut prata et arva c: et iam parva SA. non om. SAac. praecludit A. ab opere ac: alveo fere SA. fimo Aac: fimi S. enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient.
14.3 Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque rerum similium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi