Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

13.2 Maximus autem annuus earum labor est initio veris, quo tithymali floret frutex, et quo amara ulmi semina sua promunt. Nam quasi novis pomis, ita his primitivis floribus illectae avide vescuntur post hibernam famem, alioqui citra satietatem tali non nocente cibo: quo cum se affatim repleverunt, profluvio alvi, nisi celeriter succurritur, intereunt. Nam et tithymalus maiorum quoque animalium ventrem solvit, et proprie ulmus apium. Eaque causa est, cur in regionibus Italiae,quae sunt eius generis arboribus consitae, raro frequentes durent apes.
13.3 Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari. Nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores prodidit, ipse non expertus asseverare non audeo:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi