Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

12.2 Crepitaculis aerisaut testarum plerumque vulgo iacentium terreatur fugiens iuventus: eaque vel pavida cum repetierit alvum maternam, et in eius aditu glomerata pependerit, vel statim se ad proximam frondem contulerit, protinus custos novum loculamentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis herbis: deinde guttis mellis respersum admoveat: tum manibus, aut etiam trulla congregatas apes recondat:
12.3 atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat. Primo deinde crepusculo transferat, et reponat in ordinem reliquarum alvorum.
12.4 Oportet autem etiam vacua domicilia collocata in apiariis habere. Nam sunt nonnulla examina, quae cum processerat,statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam vacantem reperiunt. Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura. eruptione ac: -em SA. patriam ac: -ae SA. post fastidiens add. sedens SA. aeris c: eris SA: aereis a. processerint A: -unt Sac. eaque SA: eandemque a: eademque c.
13.1 Sequitur ut morbo vel pestilentia latrantibus remedia desiderentur. Pestilentiae rara in apibus pernicies, nee tamen aliud, quam quod in cetero pecore praecepimus, quid fieri possit 1 reperio, nisi ut longius alvi transferantur. Morborum autem facilius et causae dispiciuntur, et inveniuntur medicinae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi