Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

9.6 custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.
9.7 Itaque si constat principibus gratia, manet * pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem paratus Sac: -os A. aqua mulsea SA: aqua mulsa a: aut mulsa c: mulso edd, simili ac: simplici SA. respersa SA: -am ac. maneat SAac. a Georg. IV. 87. inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos; quos sic patieris,dum in suum revolent domicilium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi