Kitap 9
8.14
domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare pleno. At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.
9.1
Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis potiare ac: patiore SA. si multa Sa: simulata Ac. post retinendi add. quem ad modum vernacula nova examina observentur et in alvos condantur SA: om. ac. a Vergil, Georg. IV. 63. imperia: quippe cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus, nulla sit regni societas.
9.2
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam patria contenta est, si a procuratore protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa peregrinam regionem petit.