Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 9

1.2 ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus: sin aliter, crudo latere ac luto constructus.
1.3 Ubi vero neutrum patrifamiliae conducit, ratio postulat vacerris includi: sic enim appellatur genus clatrorum: idque fabricatur ex robore querceo, vel subereo. Nam oleae rara est occasio. Quidquid denique sub iniuria pluviarum magis diuturnum est, pro conditione regionis ad hunc usum eligitur. Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur: deinde per transversa laterum cava transmittuntur ramices, qui exitus ferarum obserent.
1.4 Satis est autem vacerras inter pedes octonos defigere, serisque transversis ita clatrare, ne spatiorum laxitas, quae foraminibus intervenit, pecudi praebeat fugam. Hoc autem modo licet etiam latissimas regiones tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec- destinatur SAac. si naturalis—inducitur om. S. contineant c: contineat SAa. pro cuiusque ac: ut pro cuius S: ut pro cuiusque A. haud dubie c: id haud dubio a: ita ut dubiis SA. crudo latere c: crudo lateri SA: crudeliter a. teres Gesner: teris SA: veteris ac. cuca SA: cavoa ac. non et in aliis quibusdam provinciis locorum vastitas patitur. Nam et fabricandis ingens est vacerris materiaecopia, et cetera in hanc rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi