Kitap 9
4.7
Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur virgineo SAac: irriguo edd. sordidiora leucoia ac (in marg. A): sordido la reucolatum SA. puniceae edd.: punice SAac. mella ac (in marg. A): om. S. σταφυλῖνον A marg.: σταφυαει non A: σταφυλει non S. temporis c: temporum SAa. erat numerus ac: et cnumcri SA. thymus ac: thymum SA. marinum SAac. tamaricis edd.: amarachinia SA: amaranchini ac. reliqua quae SAa: reliquaque c. habetur c: habentur SAa. nemorense, quod sparto atque arbutoprovenit: villaticum, quod nascitur in oleribus.Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
5.1
Sedes apium collocanda est contra brumalem meridiem procul a tumultu, et coetu hominum ac pecudum, nec calido loco, nec frigido: nam utraque re infestantur. Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent. Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.