Kitap 8
3.2
In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.
3.3
Sublimitas dividatur tabulatis, quae supra se quaternos, et infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit, ut semper noctibus claudantur, quo tutius aves maneant. Infra tabulata maiores fenestellaeaperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia: sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.