Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 8

2.13 Tanagrici plerumque Rhodiiset Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.
2.14 Pumiles aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem, nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule, quam nec pugnacem ac rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat.
2.15 Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.
3.1 Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic exclusi ac: excussit: excusi A. Rhodiis ac: Hrodiis S: Hordiis A. noti ac. post optimi add. sunt SA. pumiles Ac: pumileas S: humiles a. probo tam c: .probatam Sa: -um A. ac scripsi: nee codd. rixose a: risose c: rixo SA. generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti sit obversa.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi