Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 8

17.12 Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum branchias, vel quicquid intestini pelamis aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata ventriculoset ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.
17.13 Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus; et mitis digitis infractus unedo; nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque,quam praedictae salsurae pabula commode dantur, halleculas ac: halleculam SA. scaurorum ac: aurorum SA. pelamis a: pelanus c: palemis SA. elaeatae edd.: lacte a: lapte SAc. venterculos SAac. ceterarum SA: ceterum ac. aequo ac: quae SA.
17.14 quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi