Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 8

2.8 Sint ergo matrices robii coloris quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:generosissimaeque creduntur, quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. dispendeat c: distendant SAa. insidiatorum SA: insidiosorum ac. infuscae SAc: fuscae a. pinnis SAc: pennis a. vitentur a: evitentur c: viterbitentur SA. reperiantur codd. robii coloris S: robusta coloris A: probi coloris ac. rectis rutulisque cristulis c: rectis rutilis SA: rectilis (rectis a2) rutulisque cristulis a1. ungulis ac: unguibus SA. generosissimeque ac: generosis eque S: generosis seque dedignatur Sac: dedignatam A
2.9 Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi