Kitap 8
16.5
Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere ut edd.: et ac: om. SA. avorum ac: quorum SA. luxuriosi scripsi: luxuriose SAa: luxuriosissime c. nebulus ac: nebullus SA. minthon ac: mintho SA. a The Lago di Piedi di Luco in Umbria. b The Lago Braeciano about 35 miles N.W. of Rome. c The Lago di Bolseno about 70 miles N.W. of Rome. d The Lago di Vico near Viturbo about 45 miles N.W. of Rome. sestertiummilium quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant deliciae popinales, cum ad mare deferrentur vivaria, quorum studiosissimi, velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata, et Licinius Muraena captorum piscium laetabantur vocabulis.
16.6
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus. Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,ex mari reditum constituat.