Kitap 8
2.6
Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam multas, et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutariet pascere; mox quibus anni temporibus earum partus excipere; tum demum ut incubent et excludant efficere; postremo ut commode pulli educentur animos ac: animos-a (a erasa) A: animosa S. calehidicum Sc: ealcidicum Aa. rixiosarum Sa. tutari SAc: tueri a. a From Tanagra in Boeotia. b From Chalcis in the island of Euboea. c I.e. Persian. operam dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci vocant ὀρνιθοτροφίαν.
2.7
Parandi autem modus est ducentorum capitum, quae pastoris unius curam dispendant1: dum tamen anus sedula vel puer adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum, aut insidiatorum animalium diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4: ac si fieri poterit, omnes huius, et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae; quae fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile reperiuntur:atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.