Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 8

13.3 Sicubi vero flumen aut lacus est, herbaeque copia, nec nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi oneris. Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet. Atque ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique oportet educare, singulisque maribus ternas feminas destinare. Nam propter gravitatem plures inire non possunt. Quinetiam intra cohortem, ut protecti sint, secretas singulis adventum SAac: adventu edd. silentibus ac: om. SA. rerum SA: tenerum ac. id quoque genus ac: om. SA. haras faceret oportet,in quibus cubitent et fetus ubi edant.
14.1 Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali. Cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur alta novem pedum maceria, porticibusque circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus deinde quadratae harae 4 caementis vel etiam latereulis extruuntur: quas singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos, et aditus singulos firmis ostiolis munitos: quia per feturam diligenter claudi debent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi