Kitap 8
11.7
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
11.8
Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur. Post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant: saepiusque digitis loca feminarum tentanda sunt. Nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. Itaque includendae sunt incipientes,