Kitap 7
3.10
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxiaest rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,atque id non parvo sumptu reparatur.
3.11
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,si sit ovis matura,sin vero feta, circa Iulium mensem. Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus; quia magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat: solusque ex omnibus bruma commode nascitur.