Kitap 7
10.7
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt. Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.
10.8
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma. Nam pecus inexsatiabile sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur; quippe bis -S2: vis S1A: om. R. praecipimus R: precepimus SA. isque ed. pr.: quiq; R: quisq; SlA. ficitas A: sicitas S. inexitiabiles bis SA2: inexitiaviles bis A1. esbatae splenis SAac. tramaricis R: tramaricus SA. ligni succus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.
11.1
Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.