Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 7

7.2 Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque.Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare. Nec tamen antequam pestilens tempus anni, sive id fuit capelle SAR. praecedens Schneider: capraecedent S: capre cedent Aac. quae incedit Lundström: quem cedit SAR. procurret SAR. optima SA1. prosternatur SAR. id autem accidere Lundström: id actim cedere S1: id aetum cedere Aa: id accidere S2. contudimus S: contundimus AR. saliendaque S: saltenda quae A1. hiemis, vertatur aestate, sive autumni,vere
7.3 mutetur. Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus; nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.
7.4 Cum effetae loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi