Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 7

5.16 Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut eblanditur igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
5.17 Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,resupinam obruamus, patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi