Kitap 7
3.20
De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
3.21
At contra penuriae area SAac. satisque S: statimque A1ac. coeperint A: ceperunt S. medimedicatum S: medicatum A. navalibus SA. condiscant c: -at SAa. aut S: ut Aac. gratio S1A: ratio S2. velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae. hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxinofrondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.
3.22
Cytiso quoque et sativa vicia pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi: sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.