Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 7

3.17 Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
3.18 Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo custodiatur; postea senium S2: se nimiũ S1Ac. incientis Ursinus: incipientis codd. quando Richter: quanto prior, edd. educat S: ducat Aa: duca c. tum S: cum Aac. diductum S: deAac. emulgendus SAac. primo biduo Heinsius; moviduo S1Ac. septo Sa: septe Ac. luxuriantem virgea cum comparibus haraclaudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat: cavendumque est, ut tenerior separetur a validioribus, quia robustus angit imbecillum.
3.19 Satisque est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant foris pasci.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi