Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 7

3.15 tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima non com- et SAac. ratione a: -em SA. pastioni S: -e Aac. minor ac: mino A: om. S. quicumq; A. ut S: om. Aac. effectus Aac: effectu S. eas oves Ald.: exe ovis S: ex eo vix Aac. esse iS2: essem S1A. validissimo SAac. non Sa: anon A: anno c. prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium
3.16 refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi