Kitap 7
1.1
De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.
1.2
Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit levibus aratris proscindat, et minor in ora Lundström: minor minora SAac. eorum re SAc: eo re a. vepratici salitur S: vel pratici salitur A: vel prati his alitur a. tam S: tamen Aac. sit Ald.: si SAac. aratis SA1.