Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

36.4 Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura. Itaque obiectu asinae cum ad fetum S: adfectum A. atque edd.: utque SA. cureperiuntur SA: reperiuntur ac. magis SAR. mirabiles pessimam Ursinus: mirabilissimam SAR. formam SAR. sex SAR. rarissime S: rarissimi AR. sensum R: sensium SA. lacessunt S: om. AR. admota S: subadmota A. superiectumeblanditi sunt, velut incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae imponunt equae.
37.1 Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.
37.2 Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi semina ipsa principiis agilioribus figurentur.
37.3 Mula autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi