Kitap 6
34.2
curatur. Est etiam illa pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte corripiantur: quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt: nam si maioris, etiam congios. Ea res omnem pituitam per nares elicit, et pecudem expurgat.
35.1
Rara quidem, sed et haec est equarum nota 1 rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore 2 inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare aliquid videantur.
35.2
Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam deducas ad aquam. Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis quibus mularum greges curae est submittere.
36.1
In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.