Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

32.3 Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
33.1 Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur: vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super oculos expresso.
33.2 Omnisque dolor oculorum in-unctione succi plantaginis cum melle acapno,vel si id non est, utique thymino celeriter levatur. Non-nunquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
34.1 Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Sed 8 nausea discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum prae-beas. Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis aquae cum S: aeque quae cum AR. ducat SAR: ducant a. defricata AR: defricta S. fossili S: fusili AR. agrestibus SAR. acaprio SAR. git S: gis AR. sed a: det S1A. a Roman coriander (Nigella sativa).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi