Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

31.2 Impetigines et quicquid scabiei est aceto et alumine defricantur. Nonnunquam, si haec permanent, paribus ponderibus mixtis nitro et scisso alumine cum aceto linuntur. Papulae ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae,sulfurque et pix liquida cum alumine. Eo medicamine praedicta vitia curantur.
32.1 Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
32.2 Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,et veratrum pici liquidae axungiae-que vetere mixta pari pondere incoquuntur, atque diebus add. Lundström. scabiei est Lundström: scabies SAR. pabulo SA1R: papulae A2. herbe SAR. candentis SAR. cedro S: cedre AR. sulpure S1A: sulphure S2R. veratro SAR. veteri B: veterio SA. ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro erasa perluatur urina.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi