Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

30.9 Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, insereremanum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.
31.1 Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, adivitis S1A1: adiutus R: adibitis S2. posite acunila S: posita ea AR. decoctos SA: -a R. anum S2a: annũ S1: annui A. in qua SAR. insero SA. aceti S: cum aceto AR. sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur, et faucibus infunditur; similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi