Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

27.6 Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).
27.7 Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,
27.8 ne aut cum volent ineant aut, si id facere figurando S: figurandus AR. ventrem S: vente A: ventum R. aguntur SAR. a Vergil, Georg. III. 266 and 269-275. b The highest peak of the range of Mt. Ida. c A river of Bithynia (Strabo, XIV. 681). d The story of the impregnation of mares by the wind seems to be as old as Homer (Il. XVI. 150). prohibeantur, cupidine sollieitatinoxam contrahant.Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi