Kitap 6
26.4
Sequenti triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
27.1
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum sequensei S: sequens AR. actorem Gesner: auctorem SAR. aliis S: alias AR. tripartite dividitur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio fetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior,
27.2
ita ubere campo pascitur. Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia.