Kitap 6
22.2
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua. Nam venter Schneider: ventre SAR. rectus ed. pr.: treus S: reus AR. parvis dubitanter add. Lundström. enixae Ald.: et visae S: et vise AR. s vetustate SAR. e statim S: aestatim A. opacissima nemorum et montium Lundström: opicis morum omnium SAR: opacis nemorum omnium a. elata Heinsius: ac laeta S: ac leta AR: alta a. melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae. Nec tam fluvios rivosque desiderat, quam lacus manu factos; quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est. Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
23.1
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque. Sed utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia.