Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

18.1 Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua. Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit, et incremento suo transitum cibis praecludit. Si tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem inserito, et ita calidum oleum infundito: nam eo contactum animal confestim decidit.
18.2 Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti: qui ubi superpositusigni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert; isque nidor depellit haerentem. Si tamen vel stomachum vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur. Has medicinas quamvis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen ex eisplurima etiam omni maiori pecori convenire nihil dubium est.
19.1 Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus tunsa S: contunsaA1. oculorum SAR. superpositus S: superponuntur AR. is S: his AR. proprior SAR. ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma: roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars posterior quattuor pedes.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi