Kitap 6
17.1
Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum 6 animalium noxium virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- itineris om. SAR. obluctatur S: obluctatus AR. vene S: bene AR. pineo levigata S: pineolo vigata A: pineolo iugata R. expurgatis S: -i AR. minorum ex Vegetio: magnorum codd. cubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci μυγαλῆν appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur. Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam vocant personatam,trita et cum sale imposita.
17.2
Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant; nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium: nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit,
17.3
quam pratense. Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.