Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

13.2 sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.
13.3 Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit decoquere laurum, et ea defricta S: defricto AR. cunicula bubula S: cuniculabula AR. aqua SAR. cantendcnte SAR. accedit SAR. redidcrint SA: redierint ac. proderit S2c: prodiderit S1AR. calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam faeces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.
14.1 Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et macies, et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini sextario potandus datur diebus compluribus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi