Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

pr.4 Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore: quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus: sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.Ut etiam M. Cato prodidit,qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset respondit: Si bene is pasceret;rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit: Si mediocriter pasceret.
pr.5 Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret; cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam prudentem diligentemque compendium.De secundo tamen responso dubium subvectando R: subiectando S: subtectando A. eandemque SA. id Lundström: in SA. sed S: et AR. re superior SAR. prodidit S: reddidit AR. posset S: possit AR. is pasceret Lundström: ipsasciret S: ipsas geret A. quidam SA. scium SAR. prudenti SAR. conpendium S2: conprendium S1A. a The author here derived iumentum from iuvare, to aid, and armentum from arare, to plough. In the latter case the non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi