Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

7.2 Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis vetustissimus caseus.Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique et oleastri cacumina. Viridis alvus corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,
7.3 primoque die cibo abstinendus. Sed mox cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci myrtique dandae; nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est. Sunt qui tenerorum lauri foliorum libram et abrotonum ceraticum,pari portione deferam; cum aquae calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut supra dixi-

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi