Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 6

6.4 Si dolor permanet, ungulas circumsecare, et uncta manu per anum inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem. Si nec hoc profuit, tres caprifici aridi conteruntur, et eum dodrante aquae calidae dantur. Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae mixti per vas ligneum faucibus infunduntur. Atque ita sub cauda sanguis emittitur. Qui cum satis profluxit, inhibetur papyri ligamine. Tum concitate agitur pecus cousque dum anhelet.
6.5 Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia: tribus heminis vini triens pinsiti alii permiscetur, et post eam potionem currere cogitur, vel salis sextans eum cepis decem conteritur, et ad- nocte unam SA: noctem unam R. dolor sequitur S2: dolori sequitur SA1R. cuncta SAR. triens Svennung: tribus SAR. pinsiti alii ed. pr.: pinsitiali SAR. mixto melle dococto collyria immittuntur alvo,atque ita citatus bos agitur.
7.1 Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos 2 et equinum genus conspectu suo sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur terminum3 vitium, quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi