Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 5

11.15 Cacumina deinde olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi revellantur.Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum demum quarto anno, cum benecoierint,velut propagines, ramulos olivae a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnes persequimur prioribus libris, de cytiso praecipere nunc parvum ac tempestivum est.15, scrobe SAac. pedes SAac. possit ea contingere S: positae contingere ac: positae tangere A. in om. SAac. cacumine ac: cacumineris SA. quae inserere voles add. edd. ex libro de Arboribus 27. 3: om. SAac. revellantur ac: revellatur SA. bene cdd. ex libro de Arboribus 27. 4: ene S: eno Ac: eo a. coierit SAac. finem A ac: fine S. species a: specimus S: spes c. prioribus a: priores SAc. incipere SAac. parvum Aac: pravum S. puto A: fuit Sa: om. c. post puto add. nunc (hunc c) arboris praecipientes opportune eius meminerimus SAac.
12.1 Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi