Kitap 5
10.11
Ea res efficit uberiorem fructum, et farctum fici pleniorem ac taleas et ramos addidi ex libro de Arboribus, 20, 3. primo vere edd.: removerere 5: removeret Aac. antequam edd.: quã, S: equam A: aquam ac. germinant SAac. fleo generata SAac. temporis SAac. aut SAac. decutit SAac. det SAac. hieme SAac. frondere Aac: fronde S. amurgam S. farctum add. edd. ex libro de Arboribus 21, 2: partum SAac. meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae,Africanae, Chalcidicae, Fulcae, Lydiae, Calli-struthiae,Astropiae,Rhodiae Libycae, Tiburnae,omnes etiam biferae et triferae flosculi.
10.12
Nucem Graecam serito circa cal. Febr., quia prima gemmascit: agrum durum, calidum, siccum desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit. Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit,
10.13
praebebit, et interim melius atque celerius frondebit. Ternas nuces in trigonum statuito, et nux a nuce minime palmo absit, et apex ad Favonium spectet. Omnis autem nux unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias radices emittit.