Thesauros Edebiyat technical Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX

Res Rustica, Books I-IX Columella, Lucius Junius Moderatus

Kitap 5

9.14 posui, si tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacientsingulis stercoris caprini sex librae, vel stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congiussufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.Amurca minus valentibus infundenda est. Nam per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.
9.15 Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec laetam frondem olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi